[102] EPISTOLA II.

CAROLUS LANGIUS

Clarissimo Viro

SUFFRIDO PETRO.

Ciceronis libros aliquot aliquando recognovi cum vetustis manu exaratis exemplaribus, bona quidem fide. Tu si voles his meis laboribus frui, nihil invideo, modo publice prosim. Sed quia Ciceronis opera quibus usus sum duobus tomis tantum compacta sunt alterum quidem mitto inpraesentiarum, quod eo solo carere possum, fateor minoris esse momenti & minus ad rem tuam facturum, dabis tamen locum huic causationi meae, quod reliquum est, mittam cum licebit. Ego enim partim Valetudinarius, partim rebus impeditus nullam continuam operam studiis do. Rogo te si quid in Suetonium usquam observasti vel exemplar aliquod vetus sicubi latere meministi, mihi indices. Vale & CANTERUM saluta de me, quem valde opto apud nos dies plusculos, feriit enim me cum primum vidissem, malo quodam non illo quidem quo Galatea, sed quo studiosi humanitatis omnes sese invicem alius alio pulchriore: habet enim ut mihi videre videor, modestiam quandam venerabilem, cum lepore conjunctam, qua nullum scio illicium vehementis. Iterum Vale, nam calamus nescio quo rapitur. Leodio III. Kal. Octob. aliud agens. In libris de Officiis & aliis, quos ego aliquando effudi duobus aliis exemplaribus usus sum, quorum non facio mentionem. Tu tamen ex ipsa editione videre potes, quid habeam. Gratissimum erit si D. VALERIUM salutes verbis meis, Virum, ni fallor, bonum in primis.